- DIVIDENDI praedam
- DIVIDENDI praedammos priscus, indigitatur Liv. l. 5. alibique passim. Praeda enim militi concessa, aut dividebatur, aut diripiebatur: illud fiebat vel stipendiorum vel meritorum ratione. Et quidem stipendiorum ratione dividi praedam Appius Claudius. volebat, si illud obtinere non posset, ut redacta inde pecunia in AErarium deferretur. Ut autem id oridne fieret, in dies aut vigilias pars exercitus altera aut minor, ad comportandam praedam mittebatur: et quod quisque reperisset, ad iussum in catra deferebat, ut per Tribunos aequaliter divideretur, vocatis ad partem etiam his, qui castra servarent (quod et apud Hebraeos in usu fuisse, legimus 1. Sam. c. 30. v. 24.) quique per valetudinem aut delegata ministeria aberant: uti videre est apud Polyb. l. 10. Quae proportio porro in dividendo observata, aliaque huc pertinentia, infra persequemur plutibus, ubi de Praeda. Villanorum vero Collateriorum et de Paruda servitus apud Hispanos atrox, qui etiam inter filios dominorum suorum ducebantur gladio dividendi, ut supra vidimus in voce Collaterii; more ex vett. forte Romanorum rigore orto, qui debitorem solvendo imparem, si plures creditores haberet, in partes secari, et unicuique suam tradi voluêrunt, ut supra itidem vidimus in voce Debitum. Sed quanto vetustius id, quod facto huic morique simile de Salomone legimus, 1. Reg. c. 3. 16. et seqq. Vide quoque infra Divisio, it. Sectio.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.